monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > bnf8562.63 > bnf12590.92 > sectio 110 > 67 > Psalmi, 114 > 58 > vel psalmi quare dicantur. > bnf12590.97 > 216 > bnf10439.92 r > sectio 10 > an certe unus liber debeat nuncupari. > sectio 116 > csg51.231 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 299, 5
Dolor et cordis angustia me vobis compatientem et timentem ne ex pusillanimitate et tenacia quorumdam (quod Deus avertat!) Ecclesia Dei contrahat opprobrium sempiternum, scribere non patiuntur omnia quae locus et causa ingerit: sed, ut arbitror, Deum timentibus et sapientibus et amantibus honestatem satis dictum est. Hactenus ergo amicos praemonuisse sufficiat.